Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
locata.
Platoni ager et area probabatur distincta classibus
duodecim: et in singulis singula templa sacella ue constitue
bat.
Nos et compitalia et minorum etiam iudicum sedes / et
præsidia / et curricula / ludorumque spatia adiiciamus: et
si qua demum cum his conueniant: modo ager quaque uersus
tectorum copia florescat.
Atqui urbium quidem aliæ maximæ
aliæ minores: uti castella et minuta oppida.
Est apud pri
scos scriptores opinio: urbes in plano positas minime uetu
stas esse: et idcirco minus habere auctoritatis.
Longe enim
post diluuium conditas interpretantur.
Sed certe urbibus pla
na et aperta: castellis autem ardua et difficiliora magis con
ducunt ad gratiam atque amoenitatem.
In his tamen mutua
uelim esse hæc: ut plana leuissimum in tumulum sese attol
lant munditiæ gratia: et montana complanatam æquabilemque
sibi occupent aream / uiarum ædificiorum que causa.
Capuam urbem
Cicero uisus est urbi romæ præposuisse ea re quod suspensa col
libus et conuallibus interrupta non esset: sed patula atque per
æquata.
Apud pharum insulam condere urbem destitit Ale
xander loco alioquin munito et percommodo quod spatio su
turam non amplissimam intellegeret.
Ne illud quidem hic
prætereundum censeo: insigne urbis ornamentum extare
ubi sic ciuium copia.
Tygranem legimus cum tygranoceram
urbem conderet / coegisse maximam uim honestissimorum et
splendidissimorum hominum: ut in eam cum fortunis omni
bus conuenirent / posito edito quæ qui eo loci non compor
tassent alibi inuenta fisco ascriberentur.
Idipsum quidem uel
sponte facient finitimi / atque item exterarum: gentium mortales :
ubi se istic uitam cum saluberrime / tum et lautissime inter frugi
et bene moratos agere putent.
Sed praecipuum urbibus orna
mentum afferent ipsa uiarum et fori et deinceps operum singulo
rum situs / ductus / conformationes / collocationes: ita ut pro
cuiusque usu / dignitate commoditate omnis recte parata et di
stributa sint.
Nanque amoto quidem ordine nihil prorsus erit
quod sese aut commodum aut gratum aut dignum præstet.