Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
In columna lineas hasce pensitamus longissimas axim et fi
nitorem.
Breuiores autem sunt circulorum diametri: qui
uarii uariis locis columnam cingunt.
Ex circulis quidem
istis notissimi sunt plana superficies: quæ in summo est capi
te columnæ: et plana item altera superficies quæ in imo est:
quam eandem planam appellamus.
Axis autem recta est li
nea per medullam columnæ ducta a centro circuli supremi
ad centrum infimi: quæ eadem linea medianum dicitur co
lumnæ perpendiculum.
In hac ipsa linea axi centra circulo
rum omnium sistuntur.
Finitor uero linea est ducta a limbo
extremo supremi circuli ad infimum huic regione oppositum
insimo in limbo punctum.
Diametrorum omnium qui per
crassitudinem columnæ sunt extensionem finiens / eaque ex re
non unica et recta est uti axis: sed multis partim rectis par
tim flexis lineis composita uti mox explicabimus.
Circulo
rum pensandorum diametri sunt locis per columnam quinque.
Locorum hæc sunt nomina: proiectura / retractio / uenter.
Pro
iectura duplex est: in summo columnæ una: in imo altera.
Di
ctæ quod præceteris prodeant atque emineant.
Retractiones etiam
binæ proiecturis proximæ succedunt tum in imo tum etiam
in summo.
Dictæ quod per eas proiecturæ ad scapi soliditatem
retrahantur.
Ventris diameter sub media columnæ longi
tudine annotatur.
Dictus quod illic columna subinturgescere
uideatur.
Rursus proiecturæ differunt inter se.
Nam quæ
in imo est solo constat nextro et flexione qua ab nextro ad
columnæ solidum retrahatur.
Proiectura uero quæ in sum
mo scapo est præter nextrum et inflexam hanc obliquita
tem habet etiam torquem.
Polliciti sumus uelle me quo
ad in me sit / latine et omnino ita loqui ut intelligar.
Fin
gere idcirco oportet uocabula ubi usitata non suppeditant:
et summere a rebus non dissimilibus nominum similitudi
nes conducit.
Nextrum appellant apud nos ætruscos ui
ctam pertenuem qua capillos uirgines uinciant atque inne
ctant.
Fasciolam idcirco quæ quasi regula circumflexa pro