Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
attollerent.
Prudenti sane consilio.
Nam patebat usus machi
narum expeditior: et perpendicula liberiora captabantur.
Ad perpendiculum columna statuetur sic in base / et ima in
columna: et in summo centra circulorum notabuntur.
In cen
tro basis acus ferreus plumbo affirmabitur.
Centrum uero
imæ columne perforabitur / quoad acum extantem ex basi in
tra se concipiat.
Supra uerticem machinæ annotabitur pun
ctum: a quo perpendiculum in medium cadat basis acum.
His paratis non erit difficile pellere summum columnæ sca
pum: ut sui circuli centrum puncto annotato substituar ex
perpendiculo.
Didici ex ueterum operibus complanari posse
marmora teneriora iisdem ipsis ferramentis: quibus et ma
teria abradatur.
Illud etiam obseruarunt / ut rudes adhuc la
pides astruerent solis dolatis capitibus lapidum et labris:
quæ in opere mutuo iungerentur: obstructo uero ex opere
postea quod rude aderat dedolabant atque leuigabant.
Credo
id quidem: ut periculis machinarum quam minimum possent
impensæ committerent.
Grauius enim dispendium ex terso
et plane absoluto lapide accepissent / si casu aliquo diffractum
fuisset quam ex incohato.
Adde quod temporibus consultissime pro
spiciebant.
Aliud enim tempus est operis astruendi: aliud
uestiendi atque expoliandi.
Affictorum operum duo sunt ge
nera.
Vnum quod ita adhæret parieti / ut quota sui pars in
terlateat / et quota promineat ex pariete.
Aliud quod totis
columnis ex pariete solutum exit: et porticum imitari uo
luisse præ se fert.
Illud ea re prominens: hoc expeditum nun
cupetur.
In prominentibus erunt columnæ aut rotundæ aut
quadrangulæ.
Prominere oportet rotundas ne plus / ne item
minus semidiametro.
Quadrangulas ne plus parte sui late
ris quarta / ne minus sexta.
In expeditis columnæ nusquam plus
quam totis basibus et parte amplius quarta secedent a pariete:
nusquam minus quam ut tota columna et basis exeat ex parie
te.
In his autem quæ totis basibus et quarta secederint
quadrangula ex pariete columna prominens respondeat