cætera generis eiusdem: de quibus suo loco distinctius loquemur
Aliud
enim foro / aliud theatro / aliud palestræ / aliud templo spa
tii
locorumque debetur. Itaque pro cuiusque ratione et usu habendus
areæ situs erit & modus. Verum hoc loco ut generatim ista / uti
cepimus
/ prosequamur / ea tantum attingemus: quæ fore necessa
ria
arbitramur / Si prius de lineis aliqua retulero / quæ ad rem com
mode
exprimendam faciant. Nam de areæ descriptione tractanti
bus
conuenit ut de his transigamus / quibus ipsa perscriptio anno
tatur
. Omnis igitur perscriptio lineis fit & angulis / Lineæ qui
dem
sunt extrema perscriptio / qua integræ areæ spatium circun
cluditur. Hanc uero ad perscriptionem pars illa superficiei substi
tuta
/ quæ intra duas mutuo se se intercidentes lineas continetur /
angulus
dicitur. Atqui ex mutua quidem duarum linearum inter
sectione
quatuor conscribuntur anguli: Quorum si erit quisque
quibusque
trium reliquorum equalis / recti nuncupabuntur: Et qui
recto
minores erunt / acuti appellabuntur: ut qui recto ampliores
obtusi
dicentur. Linearum item alia recta / alia flexa / cocleas &
uerticosas lineas hic non est ut referam. Recta linea a puncto est
ad
punctum ob longa perscriptio / ducta ita ut fieri nulla possit
breuior
. Flexa linea pars est circuli. Circulus est ea perscriptio
facta
ab altero duorum punctorum: qui in eadem superficie ita
sit
circumactus / ut toto perscriptionis ductu semper neque plus: ne
que
distet minus a medio immobili / quem obambiat puncto / quam cum
primum
circunduci occeperat. Sed his addendum quod flexa line
a
quam esse partem circuli diximus / apud nos hic architectos si
militudinis
gratia arcus uocatur. Et quæ linea aduobus extremis
punctis
flexæ lineæ directa ducitur pari similitudine corda nun
cupabitur
. Et quæ linea a puncto mediæ corde coæquabilibus utris
que
angulis ad arcum usque perducta extiterit / sagicta appellabitur
Et
quæ linea a puncto immobili / quod intra circulum est ad flexam ean
demque
extremam circuli lineam perduceretur / radius dicetur. Et puncto quod
huic
immobili / quod medium intra circulum assidet centro nomen
erit
: Et quæ linea recta per centrum transiens duobus locis flexam circu
li
lineam secabit / diameter appellabitur. Inter arcus item differentia est