2. Et que replent loca inequalia, dicuntur diversa in magnitudine;

3. Et que dicuntur grandia in corporibus, dicuntur amplia in locis.

4. Corpora equalia in virtute sunt, quorum motus sunt in temporibus equalibus super loca equalia in eodem aere vel in eadem aqua:

5. Et que pretereunt loca equalia diversis temporibus, dicuntur diversa in fortitudine;

6. Et quod maius est virtute, minus est tempore.

7. Corpora eiusdem generis sunt, quorum equalium virtus est equalis.

8. Cum fuerint corpora equalia in magnitudine diversa in virtute respectu eiusdem aeris vel aque, diversa sunt genere;

9. Et solidius est fortius.

I. Corporum, que temporibus equalibus loca pertranseunt inequalia, quod maiorem pertransit locum, maioris esse virtutis.

Ut sint a et b talia, et iter a sit gd maius quam iter b, quod est ev. Resecabo igitur gz tanquam ev, et a quidem minori tempore gz quam gd permeabit, ut hec figura docet.