præbuisse principia: quibus effectum sit ut hominum cetus cele
brarentur
: Nobis uero tecti parietisque utilitatem atque necessitatem
spectantibus
ad homines conciliandos atque una continendos /
maiorem
in modum ualuisse nimirum persuadebitur: Sed ne Ar
chitecto
ea re solum debemus / quod tuta optataque diffugia contra
solis
ardorés Brumam / pruinasque dederit: tam et si ipsum id haud
quaque minimum beneficium est: quam quod multa inuenerit priuatim
et
publice: proculdubio longe utilia: et ad uite usum iterum atque
iterum accommodatissima: Quot familias honestissimas et rostra et
alie
orbis urbes temporum iniuria labefactatas funditus amisisset /
ni
eos patrii lares / quasi in maiorum suorum gremio receptos con
fouissent
: Dedalum sua probarunt tempora: uel maxime quod
apud
selinuntios Antrum ædificarit: ex quo tepens lenisque uapor
ita
efficaret ac colligeretur / ut sudores grauissimos eliceret: cor
poraque
curaret summa cum uoluptate: Quid alii quam multa istius
modi excogitarunt: que ad bonam ualitudinem faciant gestationes
natationes
: thermas et huiusmodi: Aut quid referam uehicula pi
strina
horaria et minuta hæc: quæ tamen in uita degenda plurimum
momenti
habent? Quid aquarum copias ex intimis recondit isque
pro
luctas: usibusque tam uariis tamque expeditis expositas? Quid
trophea: delubra: fana: templa et eiusmodi / que ad cultum religi
onis
fructum que posteritatis adinuenit? Quid demum quod abscissis
rupibus / praefossis montibus / completis conuallibus / coercitis lacu
marique
expurgata palude coædificatis nauibus / directis flumini
bus
expeditis hostiis / constitutis pontibus: portuque non solum
temporariis
hominum commodis prouidit: Verum et aditus ad
omnes
orbis prouincias patefecit: Ex quo effectum est: Vt fruges
aromata / gemmas / rerumque peritias et cognitiones: et quæcunque ad
salutem
& uitæ modum conferant: homines hominibus mutuis
officiis
communicarint: Adde his tormenta / machinas / arces/ et
quæ
ad patriam / libertatem rem / decusque ciuitatis tuendam au
gendamque
ad propagandum stabiliendumque imperium ualeant:
Equidem
sic arbitior: quotquot a uetere hominum memoria urbes
obsidione
sub aliorum imperium uenerint: si rogentur a quo debellatæ