quotiens arsit? quotiens flagrauit? Sibaricensium urbs cum iterum
atque
iterum uexata et rursus destituta et rursus deleta extitisset:
Postremo
etiam deserta mansit: Quin & illinc fugientes mala
prosecuta
felicitas est: Nam cum alio se se transtulissent, nomenque ur
bis
pristinum abiecissent: tandem calamitate esse immunes neque
quam potuere: Nouis enim irruentibus incolis uetustissimæ atque pri
mariæ
familiæ omnes ferro et cæde absumpte una cum templis et
urbe
funditus periere: Sed ista sinamus: quorum refertissimæ sunt
historicae
. Hoc apud nos constet hominis esse non stultissimi / om
nia
tentare aggredi: quibus ædificationis cura atque impensa futu
ra
sit non frustra / opusque ipsum futurum sit constans & saluberri
mum: Et profecto in tanta re exequenda nihil pretermisisse sapien
tis
& bene considerati hominis officium est. An est non maximum
tibi
tuisque aggredi / quod ad salutem faciat / quod ad uitam cum di
gnitate
& uoluptate agendam conueniat: Quod adnominis poste
ritatem
& celebritatem conferat. Istic tibi rerum studia optima
rum
: Istic tibi liberi & dulcis familia. Istic ocii & negocii dies ha
bebuntur
: Istic totius uitæ rationes consumentur: ut tota in uita
nihil
apud genus hominum inuenire opiner præter uirtutem / cui
maiore
cura / opera / diligentia uacandum sit / quae ut sospite eum fa
milia
bene habites: & bene habitari his neglectis rebus / quæ recen
suimus
/ quis est qui posse affirmet? Sed de his hactenus: Sequitur
ut
de area inuestigemus. In area captanda quicquid de regione
disseruimus
obseruandum est. Namque uti quidem regio amplieris
cuiusdam
prouinciæ certa selectaque est pars: Ita & area totius re
gionis
præscriptum & definitum quoddam spatium esse / quod quidem
ad
ædificium habendum occupatur: Ea de re ferme omnia habet
area cum regione communia quæ ad laudem uituperationemque
faciant
. Verum hæc tam et si ita sint / habet tamen disquisitio et
aduersio
hæc præceptiones quasdam quæ unice et proprie ad are
am
spectare uideantur: Quasdam etiam quæ non tantum ad a
reæ perscriptionem faciant: Quin multa ex parte quoque ad regionem rationes
pertineant: et sunt huiusmodi: Nam considerasse oportet quod aggredia
mur
publicum ne opus / an priuatum: sacrum ne an profanum: et