Monte, Guidobaldo del In duos Archimedis aequeponderantium libros paraphrasis 1588 | ||||||
|
14
tasse quispiam, vel ambas, inquiens, centri grauitatis defini
tiones allatas, diminutas esse; vel ijs, quæ modò à nobis de cem
tro grauitatis dicta sunt, repugnare; cùm ostenderimus cen
trum grauitatis aliquando esse, vel in ambitu figuræ, vel extra
figuram; definitiones verò allatę semper supponunt illud esse
in ipsis intra positum. Confirmaturquè difficultas, quandoqui
dem, ne〈que〉 huiusmodi centrum extra figuram constitutum,
fuisse Archimedi prorsus ignotum, existimare debemus; vt
colligere licet ex nono postulato huius libri; cùm inquit.
Omnis figuræ, cuius perimeter sit ad eandem partem concauus, centrum
grauitatis intra ipsam esse oportet. quasi non repugnet figurę peri
metrum non ad eandem partem concauum habenti, extra
ipsam grauitatis centrum obtinere.
Cui obiectioni in hunc
modum occurri poterit, si dixerimus, quòd quamuis exempli
gratia in figura C dictum sit centrum grauitatis D extra fi
guram existere, id ipsum etiam intra figuram esse affirmati
poterit.
siquidem ambitus figurę C centrum D intra se com
tinct; ita vt respectu tötius sit intra.
idemquè dicendum est de
altera figura A. hoc autem euidentissimum est in figura E.
& hic est sensus definitionum centri grauitatis.
His ita〈que〉 pri
mùm cognitis consideranda est intentio Archimedis in his li
bris, quę quidem vt plurimum à librorum inscriptionibus e
lucescere solet.
Si Archimedis propositum in his libris ex ipsa operis in
scriptione, vt in alijs quo〈que〉 aliorum authorum volumini
bus fieri vt plurimùm solet, inuestigandum erit, partim sanè
conspicuum illud esse videbitur, partim verò ignotum adeò,
vt potiùs nullius fermè rei se habiturum esse sermonem profi
teatur Archimedes.
quid enim (obsecro) verbis illis significari
potuit, 〈que〉 primi libri initio ita se habent. Aρχιμήδους ἐπιπέδων ἰσορ
ροπιχω̄ν, ὴ κέντρα βάρων ἐπιπέδων. hoc est. Archimedis planorum æ〈que〉pon
derantium, vel centra grauitatum planorum. quando quidem vide
tur Archimedes rem prorsus inutilem, quinnimò naturę repu
gnantem sibi contemplandam proponere.
dùm enim polli-