Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
neque formica nidum faciet: neque lutescet: neque hærba
nascetur.
Creta huic operi plurimum afferet soliditatis.
De
ascriptitiorum tectis hactenus.
Herilem uillam sunt qui di
cant aliam æstiuam esse: aliam hibernam: atque sic diffini
ant: ut cubicula hiemis spectent brumalem orientem: cena
tio æquinoctialem occidentem.
Cubilia uero æstiua meridiem:
cenatio hibernum orientem: ambulatio ad meridianum æqui
noctium exposita sit.
Sed ea nos pro coeli regionisque mo
do alibi atque alibi aliter habenda censemus: quoad frigida
calidis: et uda siccis contemperentur.
Cæterum tecta inge
nuorum uelim occupent locum agri non feracissimum: sed
alioquin dignissimum: unde omnis auræ solis aspectusque
commoditas et uoluptas liberrime capiatur / faciles ad se ex
agro porrigit aditus.
Venientem hospitem honestissimis ex
cipiet spatiis: spectabitur spectabitque urbem / oppida / mare /
fusamque planitiem / et nota collium montiumque capita / hor
torum delitias / piscationum uenationumque illecebras sub ocu
lis habebit expositas.
Quomque uti diximus ædium partes aliæ
uniuersorum: aliæ plurimorum: aliæ singulorum sint: in his quæ
uniuersorum sunt imitabuntur.
ædes principum spatia quidem
pro foribus usurpabit amplissima curriculorum equestriumque
certaminum: quæ iuuentutis iaculum et sagittam longe exu
perentur.
Intra fores itidem quæ plurimorum sunt non de
erunt ambulationes / gestationes / natationes / et areæ / cum ui
rentes / tum siccæ / et porticus / et emicycli: quibus ad gratos
per brumam soles senes confabulentur: et familia diem agat
festum: æstate fruantur umbra.
Atqui constat quidem in ædi
bus alia deberi familiæ: alia rebus his quæ familiæ grata ha
beantur.
Familiam constituent uir et uxor liberi et parentes
et qui horum usu una diuersentur / curatores / ministri / ser
ui / tum et hospitem familia non excludit.
Familiæ gratia ha
benda sunt quæ ad uictum / ut esca: et quæ ad usum / ut uestis:
arma: libri: atque etiam equus.
Omnium pars primaria ea est
quam seu cauam ædium seu atrium putes dici: nos sinum ap