Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
iunctis plurimum conferet.
Adde si uis et trabium et arduas
obretatas apertiones et eiusmodi: tam et si minora et imbe
cilliora omnino hęc sunt: quam ut ea libertatis et salutis memor
nequeat refringere modo exequi sinas quantum ad rem per
ficiendam naturæ et ingenii uiribus ualeat.
Ac pręclare qui
dem illi mihi uidentur admonere qui dicunt adamantinum
esse carcerem custodis aduigilantis oculum.
Sed nos in re
liquis ueterum mores et instituta prosequamur: illud faciat
ad rem carceribus adesse oportere ubi uentri pareant.
Vbi
etiam foco refocillentur absque fumi et fetoris iniuria.
Tum
de tota re carceris est: ut sic statua.
Aream in parte urbis
tuta et non neglecta cingendam muro ualido: alto nullis aper
tionibus interscisso turribus et decursoriis munito: A mu
ro istoc introrsum ad conclusorum parietes cubitos tres re
cedendum est: quo excubię noctu obambientes coniurato
rum fugas intercipiant.
Medium uero quod inest areæ spa
tium ita diuidendum: ut pro uestibulo aula minime tristis
paretur: qua ad capescendam disciplinam missi cogantur.
Post hac primos aditus custodes armati intra cancellos et
ualli pręsidia occupent.
Subinde area subdiualis statuetur.
Aderunt hinc atque hinc adactę porticus: quibus in cellas
plures pluribus apertionibus propatulus aspectus detur.
Has
intra cellas decoctores et ære alieno obnoxii: non una omnes
sed distincti asseruabuntur: Fronte habebitur carcer astric
tior: quo minoribus criminibus rei mancipentur.
Vltimis
penetralibus capitales asseruabuntur.
Venio ad priuata ędificia.
Domum alibi pusillam esse ur
bem diximus Ferme igitur ęque omnia in ea altruenda.
conside
rasse oportebit: quæ circa urbis opus pertineant.: Vt sit salu
berrima habeat oportunitates: prestet commoditates: Quę ad ui
tam faciant pacate tranquille atque laute agendam.
Ista hęc omnia suapte
natura quænam sunt et qualia esse et cuiusmodi oporteat multa
ex parte uideor transegisse libris superioribus.
Sed hic aliun