Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
quod illi caput huic prora / tum et pro cauda temon / et pro
remis brancæ et aliculæ.
Nauium duo sunt genera / onerariæ
et fugaces.
nauis longitudo ad cursus præsertim directos in
primis confert: breuitas ad temonis imperia faciet.
Onera
riæ longitudo uelim ad latitudinem sit / ne minus tripla fu
gacis ne plus nonupla.
Alibi de nauium rationibus in eo li
bello qui nauis inscribitur profusius prosecuti sumus / sed hic
quantam faciat ad ceptam rem.
Nauium partes hæ sunt ca
rina / pupis / prora / hinc atque hinc latera adde si uis temonem
et uela / et quæ ad cursum pertineant.
Vacuum nauis quantum
sit aquæ pondus qua possit ad iustum impleri tantum insti
tarum rerum ponderis sustinebit.
Carinam planam esse opor
tet: cætera omnia ad flexæ lineæ cubitum dolobrabuntur.
Carina quo erit latior eo ponderum tollerantior / sed cursu
tardior: carina extenuata et reducta uelocior: sed ni plu
rimum indideris saburre uacillabit.
Carina ampla uadosis
apta gracilis alto mari securior.
Latera et prora celsa et sub
lata aduersus impetentes fluctus peruicax sed uentis grauio
ribus peruincitur: prore ductus quo erit argutior / eo ad cur
sum promptior et labilior.
Pupis quo gracilior eo ceptis sul
cis tenendis perseuerantior ad nauim umbones et pectora ua
lida et paulo promptiora esse oportet / quo uelorum remorum
ue appulsu et impetu fluctus propellant: subinde ad pupim
uersus gracilescat quo ueluti sponte sua lubrico diffugio euo
let temonum numerus naui auget firmitatem minuit uelocita
tem arbori atque naui equa dabitur longitudo.
minuta reliquae
et quæ ad usum nauis et quae ad uim belli faciant remos ancoras
rudentes rostra turres pontes et eiusmodi minutiora præte
reantur: illud faciat ad rem trabes et tigna spondis et lateri
bus pendentia et item porrecta.
pro rostris et contra impetus
contrarios pro munimento esse / tum et arbores excitate pro
turribus: antennæ et scafæ in antennas sublatæ pro pontibus
egregie ualebunt / ueteres in prora coruos nostri prora et pu
pi propter malum turres excitare / et centonas rudentes sac