Et faciat ad rem quod aiunt in crasso aere minus famescimus: In
tenui
plus sitiunt. Neque non condecet ex aliorum animantium
forma
atque effigie futuras hominum habitudines coniectasse.
Nam si iumenta & pecora firmissima / & membrorum amplitu
dine
atque protensione multa esse illic uiderint / tales se habituros
itidem
filios poterunt non iniuria sperasse: Neque ab re erit si a
corporibus
reliquis / quibus uitæ uigor extinctus est / inditia sump
serimus
aeris atque uentorum. Namque ex proximis ædificiorum
structuris
ea didicisse possumus: Quæ si erunt facta scabra & ca
riosa
/ inditio erit aduentitia inde mala confluere. Arbores etiam
in
unam aliquam partem quasi communi consensu proclinatæ:
aut
refractæ in festis uentorum motibus cessisse ostentant. Ipsaque
rediuiuia saxa locis innata / aut posita / si summotenus plus satis
putria facta sunt: Variam loci intemperiem nunc ardescentis /
nunc
torpentis aeris attestantur. Et uitanda nimirum hæc in pri
mis
erit regio / qua uehementes istiusmodi temporum tempesta
tumque
motus crassentur: Nam mortalium corpora si caloris aut
frigoris
acri appellente ui occupentur / illico tota corporis coag
mentatio
: & singularum partium connexio labefactatur ac solui
tur
: & ad morbos immaturamque senectutem compellitur. Vr
bem
sub montibus / quæ ex procliui solem spectet occidentem: uel
ea
re maxime insalubrem esse affirmant: quod mox anhelitus noc
tis
et umbræ gelidiores sentiantur.

Conuenit etiam præteritorum temporum uicissitudine ex pruden
tum obseruatione repetita / si qua sunt etiam rariora omni diligen
tia
præcogitasse. Nam sunt loca quædam quibus inest natura oc
cultum
quippiam / quod ad felicitatem atque infelicitatem faciat.
Locris et Crotonæ nunquam fuisse pestem referunt. In insula cre
te
nullum nocuum uersari animal. Apud Gallias raro uisum
oriri
monstrum annotarunt. Alibi neque æstate feruenti: neque
hyeme fulgurare affirmant physici. At in Campania inquit
Plinius per id tempus ciuitatibus ad meridiem positis fulgu
rat
. Ceraumnia apud Epirum montes ferunt dictos a cre
bris
fulminibus. Tum & Beumnium insulam