et eiusmodi adicienda sunt: ubi seruitia clientelæ familiæque
suos
præstolantes impræmeditatis casibus sit præsidio. Illud
non prætermitto. Locis quidem omnibus quibus uox aut re
citantium
aut canentium aut disputantium audienda est:
testudinata
haud usque conueniunt quod uocem retundant: con
tignata
conueniunt quod sonora sint.

Castris ponendis nimirum omnia repetenda pensandaque sunt
quæ
libris superioribus de urbium ponendarum rationibus disse
ruimus
. Nam sunt castra ueluti urbium quædam seminaria:
et
constitutas urbes non paucissimas comperies illic / ubi pe
riti
bellorum duces metarint. In castris tamen præcipua hæc
sunt
: ut intelligamus castra ipsa quid spectent. Castra quidem
ni
repentinos armorum casus et maiorem hostium uim ue
rerentur
non ponerent. Et penitus ab re id opus esse arbitren
tur
: hostium iccirco ratio habenda est. Hostium alius ar
mis
et manu est par: alius concitatior et ualidior. Castrorum
hinc
tria esse genera statuemus. Vnum temporarium et mo
mentis
mutabile: quo inter agendam expediendamque rem
aduersus
compares armatos utimur / partim continendi in
tuto
militis: partim coaptandæ postulandæque occasionis cau
sa
ut cepta preclare perficias. Alterum genus castrorum erit
statarium
: suisque diffidentem copiis hostem: dum se muni
to
aliquo in loco continuerit premere et occupare instituas:
Tertium
fortassis castrorum genus illud erit: quo impeten
tem
urgentemque hostem sustineas / quoad lacessendi satietate
aut
obsidionis tedio affectus discedat / atque abeat. In hisce
omnibus
egregie curandum in primis prouidendum est:
sic
se habeant omni ex parte / ut eis nihil desit rerum omnium
quæ
ad salutem / ad se tuendum / ad tolerandum / frangendumque
hostem
accomodentur. Et contra ut hosti nihil quoad in te
sit
rem omnium suppeditet: quibus aut te possit lacesse
re
: aut sese ferre sine incommodo atque periculo. Ergo cap
tanda
imprimis erit loci oportunitas: quo et inueniri abunde:
et
comportari expedite: et excipi ad arbitrium commeatus