Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
aliud maximum: quo summus antistes solemni ritu statas cerimo
nias et factum faciat.
Aliud cui minores pontifices præsint:
quo in numero per urbem regiones sacella / et in agro delubra sunt.
Templum maximum media in urbe fortassis commodius: sedu
ctum autem a conferta ciuium multitudine et frequentia hone
stius: colle dignius: plano stabilius collocabitur ob terre
motus.
Demum eo ponendum erit loco templum: quo sit summa
futurum cum ueneratione et maiestate.
Inde adeo circum longe a
conspectu abigendæ sunt penitus rerum omnium sordes / impurita
tes / indecentia que: quibus patres / matronæ / uirgines supplica
tum accedentes aut offendantur: aut a sanctimoniæ obeundæ in
stituto preuertantur.
Apud Nigrigeneum architectum quod de li
mitibus scripsit / sic inuenio: priscos architectos putasse deo
rum tecta recte haberi quæ frontibus in occidentem uergerent:
sed placuisse posterioribus omnem eam religionem conuertere: et
qua coeli parte primum terra illuminetur: eo uersus templa et li
mites obiiciendos putasse: ut statim surgentem ex aurora solem
conspicarentur.
Illud tamen in delubris sacellisque ueteres probas
se uideo: ut eorum frontes prodeuntibus aut ex mari / aut ex flu
uio / aut ex uia militari porrigantur.
Postremo tale ipsum esse
oportet: atque ita omni ex parte comparatum: ut absentes ad se uisen
dum illectet / præsentes delectet / atque detineat operis admi
ratione et raritate.
Testudinatum ab incendio erit tutius: con
tignatum ab terre motibus illesius.
sed contra uetustatem hoc
robustius: ad gratiam alterum hoc uenustius.
De templis hac te
nus.
Nam permulta quæ dicenda uidebantur ad ornamenta magis
quae ad usum templorum pertinent: de quibus alibi transigemus.
Mi
nora templa et sacella pro loci dignitate et usu maximi templi
rationes imitabuntur.
Pontificis castra quaedem sunt claustra quibus aut
pietatis aut uirtutis gratia plurimi conuenere: quales sunt
quae se sacris addixere: et quae uirginitatem superis uouere.
Sunt et
castra pontificia: quibus studiosorum ingenia in rerum humanarum
diuinarum que cognitione assequenda uersantur.
Nam si pontificis
officium est cetus hominum ad uitam omni ex parte perfectam: quoad in