Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
pus operire difficile est: unumque obuium hostem si præte
rit tælum: petet proximum / aut interdum unum et item alterum
et alterum: Superne autem immissa non sine periculo destinan
tur.
Vix unum tantum petunt: qui et præuidisse et leui mo
mento declinasse / et breui scuto refutasse immissa queat.
Si erit arx maritima circum uada impedientur palis / saxis /
ne nouum machinamenta propius possint appellere.
Si erit
plano: fossa aquaria circumdabitur: sed ea ne quid putidi
aeris afferat usque fodietur / quo scaturiat uiuam aquam.
Si
erit monte / præcipitiis uallabitur: ubi licebit hisce omni
bus utemur.
Quibus uero ex locis tormentorum missilia pos
sint impetere: cycli aut potius anguli murorum ueluti pro
ræ in acutum obiicientur.
Non me fugit quod periti aliqui mi
litia asserunt: contra missilium impetum muros præaltos
fore non utiles.
Horum enim ruina equatis fossis expeditissi
mum præberi hostibus irruentibus aditum.
Hoc non eueniet
si quæ supra diximus obseruabuntur.
Redeo ad rem.
Ad ar
cem turris una primaria excitabitur / multa sui parte soli
da: toto opere robusta: undique munita: cæteris celsior: ar
cessu ardua: ingressu non nisi ponte mobili.
Mobilium pon
tium duo sunt genera.
Alterum quo inuerso clauditur egres
sus.
Alterum quo porrecto atque retracto utimur: ubi acres la
ssciuiunt uenti.
Posterior commodior est.
Turres quæ circumpe
tere hanc missilibus possunt parte huic uersa nudæ habebun
tur: aut muro tectæ relinquentur gracili.
Excubiarum sta
tiones et propugnatorum fori distribuentur: ut alii insimas
arcis pártes: alii supremas: alii alias distinctis muneribus sedi
busque curent: demum aditus et egressus et omnis partitio
sic habebitur et parata et munita: ut neque amicorum perfi
dia / neque inimicorum uis fraus ue possit ledere.
Areis te
cta ne tormentorum ponderibus obruantur / ad acutum angu
lum finientur aut ualido opere et spississimis trabibus obfir
mabuntur: post imponetur crusta / et in eam præterea tubu
li: per quorum uacua exceptus imber perfluat / nullo calcis