Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
aedificia quæ inhabitent et regis et tyranni: plerisque in rebus
non modo inter se uerum et una cum plebeis priuatorum ædi
ficiis conueniunt: nonnullis etiam ab his atque inter se diffe
runt / prius dicendum qui conueniant post quid cuique sit pro
prium.
Hoc genus ædium necessitatis gratia constitutum
interpretantur.
insunt tamen partes aliquæ / alioquin com
mode quas usus et consuetudo ita uiuendi efficit / ut puten
tur penitus necessariæ uti est porticus ambulatio / gestatio
et eiusmodi.
ea nos quando sic ædificationis ratio suadeat
non ita distinguemus / ut commoda ab ipsis necessariis segre
gemus.
Sed sic ut quemadmodum in urbibus: ita et in ædibus istius
modi / alia uniuersorum esse / alia paucorum / alia singulo
rum dicamus.
Porticum quidem et uestibulum non seruo
rum magis uti Diorus putat quam uniuersorum ciuium gra
tia positum arbitramur.
Intra ædes ambulationem aream:
atrium: salam quam a saltando dictam puto / quod in ea nu
ptiarum et conuiuiarum alacritas celebretur non uniuerso
rum / sed potius incolarum sunt.
Cenacula alia liberorum
esse / alia seruorum constat / tum dormitiones matronarum
uirginum / hospitum / singulorum ferme sunt.
De uniuersa
istorum partitione quoad generatim pertinebat diximus
libro primo: in liniamentis numero enim amplitudine: et
situ pro cuiusque usu / apte expediantur necesse est: nunc ista
particulatim prosequamur.
Porticus et uestibullim aditu honestabitur.
Aditus cum uia
qua pateat honestatur / tum et operis dignitate: qua perfi
niatur interiora cenacula et cellæ et eiusmodi locis dispo
nentur aptis / ut immissa commode seruentur: ut bene cum
aere solibus uentisque conueniant.
ut ad usus expetitos accom
modentur / distinguenturque / ne quid commercia: aut hospi
tum / aut assiduorum istis dignitatem commoditatem uo
luptatemue minuant: illis petulantiam augeant / ac ueluti
in urbe forum / plateæ / ita in ædibus atrium / sala / et generis