tum / aut si plures emineant colles / aut si pars colle / pars
iaceat
plano muro interducto commodissime diuidetur.
Ducendum puto / non quia Diametrum transuersam per are
am
: sed ueluti circulo circulum includas / nam ditiores qui
dem
/ laxioribus delectati spaciis: facile priore a muro ex
cludi
se patietur / macellumque / mediasque urbis officinas non
inuiti
/ circumforaneis cupidenariis relinquent: ignauiaque
illa
terrentiani generationis turba / fartorum / laniorum / eo /
quorum et eiusmodi: plus securitatis et minus suspitionis af
feret
quod si ab ea primarii ciues non excluderentur illud non
sit
ab re quod apud Festum legimus. Ser. Tullium patri
cios
uico iussisse habitare: in quo si quid molirentur: ex
loco
superiore posset opprimere. Murum hunc interiorem
oportet
ita ducere / ut nulla sit urbis regio qua is quidem
non
pertingat: et oportet cum ceteros urbis muros: tum
maxime
hunc crassitudine omnique operis artificio / ualidis
simum
attollere. et sublimem: quo ad priuata cunctorum
tecta
excellat / minisque et propugnaculis / atque fortassis etiam
fossa
conuenit hinc atque hinc munire: ut per eum satelli
tes
utroque protecti latere tutentur. Turres insuper non ad
apertas
introsum / sed circumtectas muro: et tam in suos quam
in
aduentitios hostes expositas esse locis oportet: preser
tim quibus uiæ / aut alta templorum tecta dirigantur. In
turres
uelim nullos nisi per murum ipsum conscensus dari.
Et in murum nisi qua permiserit principes aditum patere ex
arce
per urbem ad uias nulli arcus / nulle uspiam turres:
relinquendæ
prohibendæ et menia ni proiecturæ. Vnde mis
silibus
decursitantes per uicos milites possint submouere.
Denique ita paranda omnis harum rerum ædificatio est ut
edita
omnia qui dominetur possideat solus: et suis percur
rendi
uniuersam per urbem facultatem remoretur nemo.
Ita que his tyrannorum urbs a regum urbe differt. Fortas
sis ea etiam re differunt: quod liberis populis plana com
modiora
sint. Tyrannus monte sit tutior. Cætera istorum