gradus: sensim nouæ ædificiorum facies obiiciantur: ut cuiusque do
mus
egressio et prospectus ex media uiæ ipsius amplitudine di
rigatur
: ut cum alibi nimia laxitas indecora sit et etiam insalubris:
Hic
ipsa quoque uastitas conducat. Vrbem Romam scri
bit
Cornelius / dilatatis a Nerone uiis effectam feruidiorem
et
ea de re minus salubrem: alibi contra in arctis uiarum
crudescunt
: estate nunquam erit non umbrosa: nulla item
aderit
domus: quam non diei radius ingrediatur. Et aura
nunquam
erit immunis. Nam unde uis mota appulerit re
ctam
et magna ex parte expeditam preterfluendi aream inue
niet
. Et uentos eadem nunquam infestos experietur: illico
enim
retundentur parietum obiectu. Adde quod si ingredietur
hostis
: non minus a fronte atque lateribus / quae a tergo laces
situs
periclitabitur.

De militaribus hactenus: non militares hasce imitabuntur
ni
fortassis hoc intersit / quod istic quidem ad lineam directe
si
erunt: cum angulis parietum et partibus ædificiorum
magis
conuenient. Sed intra urbem placuisse comperio ue
teribus
uias adesse aliquas inextricabilis atque aliquas nul
lius
exitus quas ingrediens hostis noxiusue anceps suique
diffisos
hesitet: aut si esse audacior perseueret: mature pe
riclitetur
. Esse et minutiores uias conferet / non in longum
productas
: sed in primam transuersam uiam terminatas:
ut
quasi non publicum expeditunque iter / sed potius obiectæ
domus
aditum prebeant: nam id et domibus lumina paratiora:
et
urbi quam uolunt hostilem excursionem impeditiorem prestabit.
Vicis intra urbem disparsis et minime continuis habitam
fuisse
babilonem scribit Curtius. Platoni contra non uicos
modo
sed parietes etiam domorum haberi coniunctos pla
cuit
/ idque opus urbi esse pro muro uoluit. Pons quidem
potissima
uiæ pars est. pontis habendi locus erit idoneus
non
omnis. nam preter id: quod non extremum seclusumque in
angulum
paucorum commoditatibus relinqui: sed medias
in
regiones usibus uniuersorum patere pontem conuenit.