Monte, Guidobaldo del In duos Archimedis aequeponderantium libros paraphrasis 1588 | ||||||
|
GVIDIVBALDI
E MARCHIONIBVS
MONTIS.
In Secundum Archimedis æ〈que〉ponderan
tium Librum.
PRÆFATIO.
Secundus Archimedisliber, vtinitio primi
libri præfati sumus, subtilissima theo
remata speculatur.
Vultenim Archimedes
inuestigare centrum grauitatis plani coni
cæsectionis, quæ parabole passim vocatur.
quamuis Archimedes alio nomine, ac po
tiùs descriptione quadam sectionem hanc nun
cuparit: veluti portio recta linea rectanguli〈que〉; conisectione com tem
ta.
Refert enim Eutocius Ascalonita in principio sui commen
tarij in libros conicorum Apollonij Pergęi, ex sententia Ge
mini (cui Pappus etiam ex Aristęi sententia assentire videtur)
quòd qui ante Apollonium fuerunt, perfectam, & absolutam
conorum cognitionem
non habuerunt; inter
quos resposuit Archime
de. Nam inquit conum desi
nientes, ipsum per rectam
guli trianguli circumuo
lutionem manente vno
eorum, quæ circa rectum
angulum sunt, latere consi
derarunt. vt habetur in
definitionibus Euclidis
vndecimi libri elem en
torum. vt Conus ABC fit
ex circumuoluto triangulo rectangulo ADC. conus verò EBC
ex triangulo EDC, & conus FBC ex rectangulo triangulo