Se enim quasi perpetuo uere et constanti aeris tenore præ cæteris
omnibus
deorum benignitate mirifice donatos esse: Tum et inter
ægyptios eos presertim qui ad Lybiam spectent / quod ibi nunquam auræ
uarientur / esse omnium præditos ualitudine homines pro qua integerrima
scribit
Herodotus: Et certe uidere uideor urbes quasdam cum Ita
lie /tum & aliarum gentium non aliam ob rem / quae ob aeris modo frigen
tis
modo feruentis subitam intemperiem fieri morbosas atque pestilen
tes
: Itaque & quantum solis & quos soles habeat regio non iniuria spectan
dum
est: Ne quod adsit aut solis aut umbrarum / quod plus satis sit. So
lem
Garamantes orientem et occidentem execrantur / quod nimia radii
assiduitate
urantur: Alii nocte quasi perpetua pallent. Hæc ita ut sint
non
id tantum efficit quod orbis axem proniorem aut obliquiorem habe
ant
/ facit id quidem plurimum / quae quod ipsa locorum facie: aut obii
ciantur solibus atque uentis excipiendis / aut obstruantur. Malim
quidem
auras quam uentos / uentos tamen quauis acres & in modicos mi
nus
modeste / quae immobile & perinde graue cælum feram: et capiunt
inquit
uitium Ouidius: ni moueantur aquæ: Quid aer: profecto
motu
uehementer. ut ita loquar / hilarescit: Nam motu fieri quidem
opinor
/ ut surgentes a terra uapores: aut dissipentur: aut motibus
in
calescendo concoquantur: Sed hos uentos uelim fractos obiec
tis
montibus: et siluis: aut longa commigratione lassos apellere:
Velim
et ne per loca apellant: unde raptum malum ad nos affe
rant
. Idcirco uitandum cuiusque uiciniam admonere: ex qua noxium
quid
effluat: Quo in genere sunt teter odor / impurusque omnis ua
por
palustrium sedarumque præsertim aquarum et fossionum. Con
stat
apud physicos omnem fluuium qui niuibus excrescat / aerem
ducere
frigidum et crassum. Sed inter aquas nulla erit sedior / quae
quæ
motu nullo exagitata contabescat: eritque morbosior' uiciniæ
huiusmodi contagio / quo uentis minus probatis substituetur: Nam uen
tos
ferunt suapte natura non omnes esse tales ut salubres aut insalubres
sint
: Sed aquilonem inquit Plinius theophrastum atque Hippocratem se
cutus
omnium esse ad bonam ualitudinem restituendam atque seruandam accomo
datissimum. Haustrum affirmant omnes physici præcæteris generi hominum
esse noxium: quoniam & pecudem haustro flante non sine periculo esse in pascuis