LEONIS BAPTISTE ALBERTI DE RE AEDIFICA
TORIA
INCIPIT LEGE FELICITER

m

VLTAS ET VARIAS ARTES QVE
ad
uitam bene beateque agendam faciant summa
industria
et diligentia conquisitas nobis ma
iores
nostri tradidere. Quæ omnes et si ferant
præ
se: quasi certatim huc tendere: Vt pluri
mum
generi hominum prosint: tamen habere
innatum
atque insitum eas intelligimus quip
piam
: quo singulæ singulos præceteris diuersosque polliceri fruc
tus
uideantur: Nanque artes quidem alias necessitate sectamur:
alias
probamus utilitate: Aliæ uero quod tantum circa res cognitu
gratissimas
uersentur in pretio sunt: quales autem sint artes
non
est ut prosequar: in promptu enim sunt: uerum si repetas ex
omni
maximarum artium numero nullam penitus inuenies: quæ
non
spretis reliquis suos quosdam & proprios fines petat et con
templetur
. Aut si tandem comperias ullam: quæ cum huiusmodi
sit
: ut ea carere nullo pacto possis: tum et de se utilitatem: uolup
tati
dignitatique coniunctam præstet: meo iudicio ab earum numero
excludendam
esse: non duces architecturam: namque ea quidem
siquidem
rem diligentius pensitaris et publice & priuatim com
modissima
et uehementer gratissima generi hominum est: digni
tateque
inter primas non postrema: Sed antequam ultra progrediar:
explicandum
mihi censeo quemnam haberi uelim architectum:
Non
enim tignarium adducam fabrum: quem tu summis cæterarum
disciplinarum
uiris compares: Fabri enim manus architecto pro
instrumento
esse. Architectum ego hunc fore constituam / qui certa
admirabilique
ratione et uia tum mente animoque diffinire: tum et
opere
absoluere didicerit quocumque ex ponderum motu corporumque
compactione
et coagmentatione dignissimis hominum usibus bel
lissime
commodentur: Quæ ut possit comprehensione et cognitione
opus
est rerum optimarum et dignissimarum: Itaque huiusmodi erit
architectus
: redeo ad rem Fuere qui dicerent aquam aut ignem