Monte, Guidobaldo del In duos Archimedis aequeponderantium libros paraphrasis 1588 | ||||||
|
18. quinti.
2. sexti.
Sit A ad B, vt C ad D; rursus A ad E sit, vt C ad F.
Dico primùm A ad BE simul ita esse, vt C ad DF.
Quoniam enim A est ad B, vt C ad D, erit conuertendo
B ad A, vt D ad C. est autem A ad E, vt C ad F; ergo ex ę
quali B erit ad E, vt D ad F. quare componendo BE ad
E, vt DF ad F. quoniam autem A est ad E, vt C ad F; e
rit conuertendo E ad A, vt F ad C. rursus igitur ex ęquali
erit BE ad A, vt DF ad C. ac deni〈que〉 conuertendo A e
rit ad BE, vt C ad DF.
22. quinti.
18. qninti.
22. quinti.
Si verò fuerint quattuor magnitudines; vt adhue A (in ea
dem figura) ad G sit, vt C ad H. simili
ter ostendetur A ad omnes BEG simul
sumptas ita esse, vt C ad omnes simul
DFH. sumendo vt in secunda figura BE
pro vna tan ùm magnitudine, & DF pro
alia; erunt〈que〉 ex vtra〈que〉 parte tres tantùm
magnitudines; eritquè A ad BE simul,
vt C ad DF simul, vt ostensum est, dein
de A ad G est, vt C ad H, erit igitur
A ad BEG simul, vt C ad DFH.