Valerio, Luca De centro gravitatis solidorum 1604 | ||||||
|
segmentum eius maiori basi propinquius sit ad to
tum prædictum interiectum segmentum, vt tertia
proportionalis minor ad duo latera homologa ba
sium oppositarum, ad compositam ex his tribus
deinceps proportionalibus.
Sit pyramidis frustum, cuius bases oppositæ, & parallelæ,
maior triangulum ABC, minor autem triangulum DEF,
axis autem GH. triangulorum autem ABC, DEF, quæ
inter se similia esse necesse est, sint duo latera homologa
BC, EF: & vt est BC, ad EF, ita sit EF, ad X: vt autem est
duplum lateris BC, vna cum latere EF, ad duplum lateris
EF, vna cum la
tere BC, ita sit
HN, ad NG,
& NO, pars quar
ta ipsius NG, &
HS, pars quar
ta ipsius GH; ip
sius autem SO,
sit VO, ad OS,
vt est X, ad com
positam ex tri
bus BC, EF, X.
Dico punctum V
(quod cadet ne
cessario infra
punctum N, quanquam hoc ad demonstrationem nihil re
fert) esse centrum grauitatis frusti ABCDEF.
Ducta
enim recta AGL; quoniam GH, est axis frusti ABCD
EF, & punctum G, centrum grauitatis trianguli ABC,
erit punctum L, in medio basis BC: secto igitur etiam la
tere EF, bifariam in puncto K, iungantur LK, KH: & vt