principales quæ defodiantur annumerant. Suber item ad usum co
lumnarum
et pinus siluestris & morus & acer & ulmus non inuti
les
sunt. Trabeationibus et tignis aptam putat Theofrastus nucem
euboicam: quod ea quidem antequam rumpitur / sonitu signum det:
Exque
eo factum olim ut ex balneo apud Andrum qui incrant om
nes
incolumes ab ruina tectorum secuta effugerint. Sed omnium
optima
abies: Nam cum proceritate & amplitudine primaria sit
tum
rigore naturali contenta non facile oneribus pressantibus flec
titur
: sed directa inuictaque permanet: Adde quod facilis est et parie
tibus
suo pondere non molesta. Huic uni plurimæ ascribuntur
laudes
: plures de se præstare utilitates affirmant. Vnum tamen
illi
esse uitium non negant: quod perficile ad se flammas admi
tat: atque ignibus infensa sit: Huic non postponitur contignandis
edibus cupressus arbos alio quin eiusmodi ut inter nostras arbores
primariam
et præcipuam sibi laudem uendicet. Hanc ueteres in
ter
clarissimas computabant non ultimam ab cedro atque ebano.
Cupressumque apud indos prope inter aromata uenerantur: et me
rito
id quidem: Laudent qui uelint amoniam chiam & cirenaicam:
quam
esse æternam prædicat Theophrastus: Vtrum / odore / nito
re
. robore / magnitudine / rectitudine / perhennitate: His omnibus
in
laudibus quam tu illi arborem comparabis: Cariem & uetusta
tem
penitus nihil sentire cupressum affirmant: et rimam sponte
haud
quaquam capere: Ea nimirum de re Plato legas publicas: atque
instituta
in sacris ponendas censebat tabulis cupressinis / quod fu
turas
forte æterniores putabat quam̀ ære. Hic locus admonet ut refe
ram
memoratu digna / quæ de cupressu ipsa legerim & uiderim:
Valuas
cupressas in templo æphesiæ Dianæ annos durasse qua
dringentos testantur: & eas seruasse nitorem: adeo ut nouas per
petuo
diceres. Nos Romæ ad Petri basilicam uidimus / cum ab
Eugenio pontifice maximo ualue restituerentur / ubi hominum ma
nus
iniuriam rapiendo argento quo olim fuerant uestitæ / non in
tulissent
/ solidas & integerrimas annos plus quingentos quinqua
ginta
perdurasse: Nam si recte annales pontificium urbis Romæ
interpretamur
/ tot ab Adriani tertii Pontificis temporibus