Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
et acres uentorum afflatus non appellant: & præsertim quæ spon
te dantur / umbra penitus contectas esse oportet: Quin et huius gra
tia fimo illinire maxime bouillo ueteres architecti obseruarunt:
Id ea de re fieri Theophrastus disserebat / quod circumconclusis egres
sibus / concreta pituita / in modicaque uaporum uis per medullum
sensim instillet atque respiret / quo fit ut cætera ligni siccitas sicci
scendo coequalibus condensetur: Stantes item cacumine quod in
uerso commodius siccari arbitrantur: Tum & contra uetustatem
ac futuros morbos uaria adhibeant remedia: Theophrastus defos
sam materiem multo densari arbitratur.
Cato iubet cesam materi
em amurca illiniri / quo a tinea et carie immunis sit.
Quæ aquis
et mari uitientur pice tutari in promptu est: Referunt & ligna
quæ macerata sint / amurca nullo fumi tedio ardere.
Ad labyrin
thum ægyptium positas esse trabes ex spina ægyptia incohatas o
leo scribit Plinius.
Visco inquit Theophrastus illitam materiem
non ardere.
Neque hoc pretermittam: Extat apud Gellium ex anna
libus quinti Claudii turrim ligneam ad pyreum / quod eam arche
laus Mitridatis præfectus multo a lumine oblinisset / Sylla oppu
gnante minime arsisse: Sunt præterea quæ modis uariis densent:
et contra tempestatum iniurias corroborentur: Nam citream qui
dem materiem condiunt terra & illiniunt cæra: imponuntque acer
uis frumenti septenis diebus / totidem intermissis: Quo fit ut cum
firmior: tum et ad opus commodior reddatur: Mirum enim immo
dum ponderi detrahitur: hanc ipsam etiam siccatam mari duritiem
acquirere affirmant spissam & incorruptibilem.
Castaneam aquas
maris purgari constat.
Ficum ægyptiam scribit Plinius stagno
in mergunt / ut siccetur atque leuigetur: nam ea quidem prius aquas
subsidit: Nostros fabros tignarios uidemus aquis et luto submer
sam / qua præsertim torno utuntur: materiem seruare dies trigin
ta quod maturius exsiccatam & fieri ad omnes usus habiliore pu
tant: Sunt qui affirment materiem cuius euenire hic / ut si dum
adhuc uiret / defodias in humido / æterna sit.
Sed siue defodias: si
ue illitam lucisue conditam serues hac in sententia periti omnes
conueniunt: ut nisi post trimestre tangi uetent: