ducantur rectæ GBH, GAF, quæ cum KE, produ
cta conueniant in punctis F, H: & fiant parallelogramma
FL, AK.
Quoniam igitur est vt N, ad R, ita BC, ad
CA, hoc est AD, ad DB, hoc est rectangulum AK, ad
rectangulum BK; erit permutando vt rectangulum AK,
ad N, ita rectangulum BK, ad R; sed rectangulum BK,
est pars quarta ipsius R, ergo & rectangulum AK, erit
pars quarta ipsius N.
Rursus quia est vt GD, ad DK,
ita GA, ad AF, & GB, ad BH: sed GD est æqualis
DK; ergo & GA, ipsi AF, & GB, ipsi BH, æquales
erunt & centra grauita
tis A, quidem rectangu
li MK, B, vero rectan
guli KL, & rectangulum
AK, pars quarta ipsius
MK, quemadmodum
& BK ipsius KL; sed
N, rectanguli AK, qua
druplum erat, quemad
modum & R ipsius BK;
igitur rectangulum MK,
spacio N, & rectangulum
KL, spacio R, æquale
erit.
Sed vt BC, ad CA,
ita est N, ad R; vt igi
tur BC, ad CA, ita
rectangulum MK, ad rectangulum KL; sed A est cen
trum grauitatis rectanguli MK, & B, rectanguli KL; to
tius ergo rectanguli FL, hoc est duorum rectangulorum
MK, KL, simul centrum grauitatis erit C.
Sed rectan
gulo MK, æquale est spacium N; & rectangulo KL, spa
cium R.
Igitur si pro rectangulo MK, sit suspensum N
spacium secundum centrum grauitatis in puncto A, & pro
rectangulo KL, spacium R, secundum centrum graui-