Valerio, Luca De centro gravitatis solidorum 1604 | ||||||
|
diametri AG.
Quod est propositum.
COROLLARIVM.
Hinc manifestum est, omnis parallelogrammi
centrum grauitatis esse in medio rectæ, quæ op
positorum bipartitorum laterum sectiones iungit.
PROPOSITIO XV.
Si quodlibet parallelogrammum in duo paral
lelogramma diuidatur, & eorum centra grauitatis
iungantur recta linea; totius diuisi parallelogram
mi centrum grauitatis prædictam lineam ita di
uidit, vt eius segmenta è contrario respondeant
prædictis partibus parallelogrammis.
Sit parallelogrammum ABCD, sectum in duo paral
lelogramma AE, ED, &
parallelogrammi AE, sit
centrum grauitatis H, pa
rallelogrammi autem ED,
centrum grauitatis K: &
parallelogrammi ABCD,
sit centrum grauitatis G:
& iungatur KH.
Dico re
ctam KH, diuidi à puncto
G, ita vt sit KG, ad G
H, vt est parallelogrammum
AE, ad parallelogrammum
ED, Iungantur enim diametri AC, AE, ED.
Igitur