| Descartes, Rene Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
CXXVI.
Cur sit liquidum cùm
candet, omnesque fi
guras facilè induat.
15
20
25
Cùm deinde vitrum planèè refriguit, est valde du
rum, sed simul etiam valde fragile, atque eò frigilius
quò citiùs refriguit. Nempe duritiei caussa est, quòd
constet tantùm particulis satis crassis &, inflexilibus,
quae non ramulorum intextu, sed immediato contactu
sibi invicem adhaerent. Alia enim pleraque corpora
ideò mollia sunt, quòd eorum particulae sint flexiles
vel certè desinant in ramulos quosdam flexiles, qui
sibi mutuò annexi eas jungunt. Nulla autem duorum
corporum firmior adhasio este potest, quàm ea quae
oritur ex ipsorum immediato contactu; cùm scilicet
ita se invicem tangunt, ut neutrum sit in motu ad se ab
alio sejungendum; quòd accidit vitri particulis, statim
atque ab igne remotae sunt: quia earum crassities, &
contiguitas, & figurae inaequalitas impediunt, ne
pos
sint ab aere circumjacente in eo motu, quo ab invicem
disjungebantur, conservari.
CXXVII.
Cur, cùm frigidum est,
fit valde durum.
5
10
15
At nihilominus vitrum est valde fragile, quia super
ficies secundùm quas ejus particulae se invicem tan
gunt, sunt admodum exiguae ac paucae. Multaque alia
corpora molliora dissiciliùs franguntur, quia eorum
partes ita sunt intertextae, ut separari non possint, quin
ipsarum multi ramuli rumpantur & evellantur.
20
Est etiam fragilius cùm celeriter, quàm cùm lentè,
refriguit; ejus enim meatus sunt satis laxi dum candet,
quia tunc multa materia primi elementi, simul cum
globulis secundi, ac etiam fortè cum nonnullis ex
tenuioribus tertii particulis, per illos transit. Cùm au
tem refrigeratur sponte, redduntur angustiores; quia
soli globuli secundi elementi, per ipsos transeuntes,
minùs spatii requirunt; atque si refrigeratio nimis cele-