do EDF, altera solido ABC inscripta.
hac igitur abla
ta ex solido AF, figura relinquetur ex residuis cylindro
rum, vel cylindri portionum altitudine, & multitudine
æqualibus ijs cylindris, vel cylindri portionibus, ex quibus
constat alterutra figurarum solidis ABC, DEF circum
scriptarum: eruntque ex superius demonstratis dicta resi
dua, & cylindri vel cylindri portiones, quæ circa solidum
EDF, inter se æqualia proutinter se respondent inter ea
dem plana parallela, vt est exempli gratia reliquum soli
di AN dempto solido SR, æquale solido TP: & sic de
inceps: summus autem XF cylindrus, vel portio cylindrica
est communis: Atqui bina hæc iam dicta solida centrum
grauitatis habent commune communis bipartiti axis sectio
nem in eadem recta linea BD, in qua est etiam solidi XF
communis centrum grauitatis.
duarum igitur dictarum figu
rarum solido EDF, & prædicto residuo circumscriptarum
idem aliquod punctum in axe BD erit commune centrum
grauitatis: sieri autem potests quod in secundo libro demon
strauimus, vt duæ dictæ figuræ superent vnaquæ que sibi in
scriptam minori spacio quantacumque magnitudine pro
posita.
ex demonstratis igitur in primo libro; duo solida cir
ca axem BD in alteram partem deficientia commune ha
bebunt in axe BD centrum grauitatis: sed solidi, idest co-