Valerio, Luca De centro gravitatis solidorum 1604 | ||||||
|
diametro sectionis parallelæ inter se sunt longi
tudine, vt inter applicatas & contactum, vel ver
ticem interiectæ inter se potentia.
Productis au
tem dictis applicatis, erunt inter sectionem & ba
sim interiectæ inter se longitudine, vt in circulo,
vel ellipse ad diametrum ordinatim applicatæ, se
cantesque illam in easdem rationes, in quas aliæ
prædictæ applicatæ secant basim parabolæ, inter
se potentia.
Sit sectio parabola ABC, cuius vertex B, diameter
BD: & recta quadam BE sectionem contingente in pun
cto B, sint quotcumque rectæ lineæ ex sectione ordinatim
ad BE contingentem applicatæ diametro BD sectionis
parallelæ FG, KH, quibus productis sint ad basim se
ctionis applicatæ GN, KO.
Et exposito primum circu
lo, PQRS, cuius diametri ad rectos inter se angulos sint
QS, PR; secta autem QT in punctis V, X, in eas
dem rationes, in quas secta est AD in punctis N, O,
sumpto ordine à punctis D, T, vt sit DO ad ON,