Sit sphæræ cuius centrum D maior portio ABC, cu
ius axis BE, basis circulus cuius diameter AC, & por
tioni ABC, cylindro XH circa axim BE circumscripto
vt supra fecimus: quoniam tam portionis ABC, quàm
cylindri XH, centrum grauitatis est in axe BE; erit reli
qui ex cylindro XH, in axe BE centrum grauitatis, sint
in axe BE centra grauitatis Q portionis ABC & S præ
dicti residui.
Dico esse punctum S vertici B propinquius
quàm punctum que Per centrum enim D transiens planum
ad axim BE erectum secet cylindrum XH, & portionem
ABC in duos cylindros KH, XL, & hemisphærium
KBL, & portionem AKLC, sectio autem circulus ma
ximus esto ille cuius diameter KL: & duo coni rectan
guli circa axes BD, DE, vertice D communi descri
bantur GDH, MDN, quorum alterius basis GH com
munis erit cylindro XH: alterius autem MDN, minor
quàm eiusdem cylindri XH, basis GH.
Denique secta