Valerio, Luca De centro gravitatis solidorum 1604 | ||||||
|
PROPOSITIO XXXII.
Si duarum prædictarum figurarum circa com
munem axim, vel diametrum, vel alterius diame
trum alterius axim, bases, & quotcumque sectio
nes quales diximus, binæ in eodem plano fue
rint proportionales; idem punctum in diametro,
vel axe erit vtriusque centrum grauitatis.
Sint duæ prædictæ figuræ ABC, DBE, circa eandem
diametrum, vel axim BF. figuræ autem ABC sit cen
trum grauitatis G, nempe in linea BF.
Dico G esse
centrum grauitatis
figuræ DBE. si
enim non est, sit a
liud punctum H,
quod cadat primo
supra punctum G.
Figuræ igitur AB
C, figura circum
scribatur qualem
diximus ex cylin
dris, vel cylindri
portionibus, vel pa
rallelogrammis æ
qualium altitudinum
cuius centri graui
tatis K distantia à
centro G, figuræ ABC sit minor quàm recta GH: & figu
ræ DBE, figura circumscribatur ex cylindris, vel cylindri
portionibus vel parallelogrammis æqualium altitudinum,
multitudine æqualium ijs, ex quibus constat ipsi ABC,