| Descartes, Rene Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
142
consideramus hoc spatium, cum magnitudine totius
vorticis AYBM comparatumy nisi tanquam admodum
parvum; ut etiam magnitudo Solis, ad ipsum compa
rata, perexigua est intelligenda; quamvis ista eorum
proportio non potuerit hîc in figurà exhiberi, quia
nimis vasta esse debuisset. Notandum etiam est varias
esse alias inaequalitates in motibus partium coeli
proesertim earum quae sunt inter S & H vel Q, de qui
bus paulò pòst commodiùs agetur.
LXXXV.
Cur iidem Solis pro
ximi, sint remotiori
bus minores.
20
25
5
Denique non est omittendum, materiam primi
ele
menti, venlentem ex vorticibus K, L, & similibus, prae
cipu quidem ferri versus Solem, sed plurimas tamen
etiam ejuspartes per totum vorticem AYBM dispergi,
atque inde ad alios C, O, & similes transire, ac fluendo
circa globulos secundi elementi, efficere ut ipsi tum
circa propria centra, tum fortè etiam aliis modis mo
veantur. Cùmque sic isti globuli non unà tantùm ra
tione, sed multis diversis eodem tempore agitentur,
hinc clarè percipitur ipsos, cujuscunque figurae fuerint
in principio, nunc debere esse planè sphaericos, non
instar cylindri, aut cujus vis sphaeroidis, unâ tantùm ex
parte rotundos.
LXXXVI.
Globulos secundi ele
menti variis modis
simut moveri, quo sit
utplanè sphaerici red
dantur.
10
15
20
Postquam autem naturam primi & secundi elementi
sic utcunque explicuimus ut tandem de tertio agere
possimus, considerandum est, materiam primi non esse
aequaliter agitatam secundùm omnes suas minutias,
sed saepe in perexiguâ ejus quantitate innumeros repe
riri diversos gradus celeritatis. Quod perfacilè de
monstratur, tum ex modo quo ejus generationem
suprà descripsimus tum etiam ex continuo ejus usu: