Valerio, Luca De centro gravitatis solidorum 1604 | ||||||
|
lelogrammis circumscribatur figuræ ABC, altera tertia fi
gura, quemadmodum diximus in præcedenti, cuius cen
trum grauitatis H, in linea GD cadat & sit minor pro
portio residui huius tertiæ figuræ circumscriptæ ipsi ABC,
ad figuram ABC, quàm FG ad GD.
Multo ergo mi
nor proportio erit dicti residui ad figuram ABC quam F
H ad HD, fiat igitur vt prædictum residuum ad figuram
ABC, ita ex contraria parte FH ad HDK; prædicti igi
tur residui centrum grauitatis erit K, extra ipsius terminos,
quod fieri non potest: Non igitur F centrum grauitatis fi
guræ ABC cadit in puncto E, nec supra; ergo infra pun
ctum E: & ponitur E centrum grauitatis cuiuslibet figuræ
ex cylindris, vel cylindri portionibus, vel parallelogrammis
æqualium altitudinum quo modo diximus ipsi ABC cir
cumscriptæ.
Manifestum est igitur propositum.
PROPOSITIO XXXI.
Omni prædictæ figuræ figura quædam ex cylin
dris, vel cylindri portionibus, vel parallelogram
mis æqualium altitudi
num circumscribi po
test, cuius centri graui
tatis distantia à prædi
ctæ figuræ centro gra
uitatis sit minor quan
tacunque longitudine
proposita.
Sit figura ABC in alteram
partem deficiens supradicta,
cuius centrum grauitatis F, proposita autem quantacumque
longitudine minor sit FG ipsius BF.
Dico figuræ ABC figu-