Valerio, Luca De centro gravitatis solidorum 1604 | ||||||
|
quat, centrum grauitatis vtriusque abscissi pris
matis tamquam vnius magnitudinis rectam line
lam, quæ prædicti prismatis parallelorum paral
lelogrammorum centra iungit, ita diuidit, vt
pars, quæ minus parallelogrammum attingit sit
dupla reliquæ.
Sit prisma ABCDEFGH, cuius bases oppositæ tra
pezia ADHE, BCGF.
Sint autem AD, EH, paral
lelæ, quarum maior EH.
Opposita igitur parallelogram
ma AC, EG, inter se erunt parallela, quorum maius EG.
At per rectas AB, CD, sectum sit prisma.
ABCDEF
GH, ita vt abscissa prismata ABSFER, CDVHGT,
relinquant parallelepipedum AT, ipsum autem AT, re
linquat duo parallelogramma æqualia ES, TH.
Posito
autem centro K
parallelogrammi
AC, & L, paral
lelogrammi EG,
iunctaque KL,
ponatur KM, du
pla ipsius ML.
Dico duorum pris
matum BER,
CVH, simul cen
trum grauitatis
esse M.
Sectis enim AB, CD, bifariam in punctis P, Q,
sumptisque parallelogrammorum ES, VG, centris N, O,
iungantur PN, QO, & posita PX dupla ipsius XN, & QZ
dupla ipsius ZO, iungantur rectæ PKQ, XZ, NO.
Quoniam igitur in quadrilatero PQON, recta XZ, pa
rallela est vtrilibet ipsarum PQ, NO, secat ijs parallelis
interceptas in easdem rationes; recta igitur XT per pun-