| Descartes, Rene Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
LXX.
Idem de materiâ se
cundi elementi non
posse intelligi.
15
20
25
eg sd
Praeterea etiam considerare oportet particulas se
cundi elementi quae volvuntur circa centrum L, non
solùm habere vim recedendi ab isto centro, sed etiam
perseverandi in suà celeritate; qu duo sibi quodam
modo adversantur: quia, dum gyrant in vortice L, à
vicinis aliis vorticibus, qui supra & infra planum
hujus figurae intelligendi sunt, intra certos terminos
cohibitae, non possunt evagari versus B, quin tardiùs
moveantur inter L & B, quàm inter L & alios vicinos
vortices, extra planum hujus figurae intelligendos; &
quidem tantò tardiùs, quanto spatium L B erit majus.
Nam, cùm circulariter moveantur, non possunt plus
temporis impendere in transeundo inter L & istos alios
vortices, quàm inter L & B. Atque idcirco, vis quam
habent ad recedendum à centro L, efficit quidem ut
nonnihil evagentur versus B, quia ibi occurrunt par
tibus circumpolaribus vorticis S, quae non difficulter
ipsis cedunt; sed ex adverso vis quam habent, ad reti
nendam celeritaltem sui motûs impedit ne usque adeò
evagentur, ut ad S pereniant. Quod idem non habet
locum in materiâ primi elementi: etsi enim in hoc
consentiat cum particulis secundi, quòd simul cum
ipsis gyrando, recedere conetur à centris vorticum in
quibus continetur; in eo tamen maxim dissentit, quòd
non opus sit ut quidquam de suà celeritate remittat,
cùm ab istis centris recedit, quia ubique ferè aequales
invenit vias, ad motus suos continuandos: nempe in
angustiis angulorum, qui à globulis secundi elementi
non implentur. Quamobrem non dubium est, quin ma
teria ista primi elementi continuò fluat versus S, per
partes polis A & B vicinas, non modò ex vorticibus K