167
non nisi contactu metallorum diversae speciei excitari possunt motus muscu-
lares, sunt longe plures; paucissimi contra ea dantur, in quibus etiam ope
ejusdem metalli contingunt, cumque vix percipienda diversitas aliquando
efficiat, ut vel metalla ejusdem nominis ac speciei aliquibus edendis effectibus
non imparia sint, valde dubitandum videtur, quominus tunc etiam, cum ar-
maturae metallicae prorsus similes invicem esse videntur, et nihilo tamen
minus excitandis motibus musculorum inserviant in partibus animalium prae-
paratorum, in quibus denudati nervi adhuc eximia pollent excitabilitate,
inperceptibilis aliqua differentia in superficie saltem metallorum plus minusve
aspera etc. in caussa sit, cur fluidum electricum etiam hic ad transfluxum
cieatur.

Etiam si tandem electricitas haec animalis activa in organis, quam GAL-
VANI tuetur, iterum evanescat, stabit tamen incomparabilis ac miranda
fibrarum, praecipue nervearum, excitabilitas ope stimuli eletrici. Ex altera
quoque parte remanebit novum electricitatis artificialis principium, a me de-
tectum, quod maximam huic scientiae lucem afferre potest, nempe vis ac virtus
metallorum et carbonis concitandi atque pellendi fluidum electricum ope
simplicis contactus cum corporibus quibuslibet humidis ac per hanc ipsorum
qualitatem deferentibus; id quod certis experimentis extra corpora animalia
institutis confirmavi.