166
animalia non nisi passive sese habeant. Equidem metalla, quin et carbones
lignorum optimos non solum perfectissima esse electricitatis deferentia, verum
et jam excitantia ope simplicis contactus, indubiis nuper experimentis evici.
Prius, scilicet metallis atque carbonibus ligneis electricitatem undecumque
excitatam, h. e. ad aequilibrium, quod amiserat, restituendum nitentem, fa-
cillime traducendi vim inesse, jam notum erat. Posterius vero, nempe iisdem
corporibus posse electricae materiae aequilibrium turbari, novamque creari
electricitatem, meum inventum est. Debilem hanc profecto ac communibus
electrometris, quamvis exquisitis, nullo modo detegendam, sed quae nerveis
fibris, quas forte offendit, musculisque convellendis par sit, absque ulla fric-
tione aliove artificio, modo apte applicentur aquae, aut corporibus aqueo
humore imbutis, cujusmodi sunt nervi atque musculi animalium sive viventium,
sive recens enectorum, revera excitant metalla carbonesque vi ac virtute
propria, quatenus ipsa fluidum electricum impellunt coguntque ad ingressum
vel egressum, e superficie, quam contingunt. At vero si duobus, in locis positae
sint hujusmodi armaturae nervorum metallicae, ex uno eodemque metallo
conflatae, atque inter se aptissimo quovis conductore communicent, quid
tunc expectandum? Fortasse utraque armatura fuget vel evomet tantillum
fluidi elettrici, sed obsiatent sibi invicem aequali nisu, atque adeo nullus ex
una ad alteram eveniet transfluxus circulatio nulla. Ergo ad diversa metalla
confugiendum, quae prout inaequali, vel etiam contraria vi in attactum corpus
agunt, transfluxum tunc satis magnae copiae fluidi electrici, si arcus conductor
non desit, cient et usque promovent ab una scilicet ad aliam partem, quas ipsae
armaturae obtegunt. Quae quidem partes si, ut et reliquae intermediae, satis
deferentes sint, fluidum electricum jugiter in gyrum abripietur. Jam vero si
illud in hoc continuo fluxu ac in qualibet circuitus parte nervos, sive sensui,
sive motui inservientes, offendit hos excitabit, ita, ut pro muneris, quod obeunt,
diversitate aut sensationem pariant, uti in apice linguae contingit, quae sapore
vel acido, vel alcalino afficitur juxta novissima mea esperimenta, prout fluidum
electricum ingreditur exitve ex ipso apice linguae, aut contractiones muscu-
lorum motusque artuum excitent, quod saepius evenit, cum nempe illud in
nervos crurales, aut brachiales, aut quoslibet motibus voluntariis dicatos, qui
latissime patent, incurrit. En rationem phaenomenorum, quae fidenter nimis
electricitati animali adscribuntur, quaeque ego electricitati artificiali, sive ex-
trinsecus excitatae, tribuere malim.

At nullumne prorsus erit in omnibus GALVANII experimentis, quod illa
jure sibi vindicare queat? Hoc equidem non ausim definire. Dico tantum, illa
omnia, in quibus irrito successu metalla aequalia adhibentur, et, ut contrac-
tiones musculorum efficiamus, ad diversa confugiendum est, nihil valere ad
veram ac propriam organorum electricitatem, activam nempe, adstruendam,
cum illa organa passive se habere videantur. Porro ejnsmodi casus, in quibus