OBSERVATIONUM
CIRCA
ELECTRICITATEM ANIMALEM
SPECIMEN.

1792 ( fine ).

Ineunte vere hujus jam prope labentis anni revocabar ad electricitatem,
occasione phaenomenorum oppido mirabilium, quae suis tentaminibus Cl. GAL-
VANIUS, Bononiensis Professor, detexit descripsitque, quibusque evicisse vide-
tur, vigere perpetuo in animalibus cujusque speciei aliquam electricitatem ab
ipsis et in ipsis organis vi vitae sponte concitatam; scilicet fluidum electricum,
rupto naturaliter aequilibrio, in nervis jam non quiescere, sed esse in continuo
aliquo motu aut sese ex hac in aliam partem, quatenus redundat vel deficit,
effundendi nisu. Quare experimenta illa omnia GALVANII primum iteravi, turn
deducta ex iis consectaria ad examen revocavi, novis praecipue institutis de
industria tentaminibus, quibus multa detegere nobis datum est, quae ipsum
GALVANICuM aliosque physicos, eandem post illum viam ingressos, fugerunt.

Inter praecipuas quaestiones nondum constitutum est, num in experi-
mentis Galvanii validissimae, quae excitantur, contractiones musculorum, et
artuum motus, ob duplicem metalli attactum hinc musculo, inde nervo ani-
malis rite dissecti ac praeparati, qui motus elettrico fluido, ab una ad aliam
partem per arcum conductorem irrumpenti, deberi, vix est qui dubitet, ideo
eveniant, quod hocce fluidum sponte, seu vi ipsa organorum animalium ad
hanc vel illam partem tendat, quo in casu vera, ac propria animalis electri-
citas dici mereretur, quodque Cl. GALVANIUS tuetur; num, inquam, aliquando
saltem hoc ita fiat, an, quod pluribus in casibus aliter evenire jam prorsus
demonstravi, metalla in experimentis adhibita, cum partibus animalium succo
plenis admoventur, atque apte applicantur, per se ac propria, virtute fluidum
electricum, alias quietum, turbare, concitare, pellere queant, adeo, ut organa