Dico sphæræ, vel sphæroidis ABCD, centrum grauitatis
esse
E. Sint enim bini axes sphæræ, vel sphæroidis inter
se
ad rectos angulos; & in sphæroide sit maior diameter
BD, minor AC, per binos autem hos axes plana tran­
seuntia
ad eos axes erecta, secent sphæram, vel sphæroidem.
Qua ratione axes dimidij erunt axes hemisphærij, vel he­
misphæroidis: hemisphærium autem, & sphæroidis est fi­

gura circa axim in alteram partem deficiens, qualium om­
nium
figurarum centrum grauitatis est in axe; igitur hemi­
sphærij
, vel hemisphæroidis ABCD, centrum grauitatis
est
in axi BE, sicut & reliqui ADA, in axi ED; totius
igitur
sphæræ, vel sphæroidis ABCD centrum grauitatis
est
in axi BD. Eadem ratione & in axi AC; in communi
igitur
sectione centro E. Quod demonstrandum erat.

PRIMI LIBRI FINIS.