viris sibi deligat, cuius autoritate ipsi dicatum
opus
ab inuidorum morsibus seruetur incolume.
Hanc ergo consuetudinem amanti mihi sanè feli­
citer
cecidit, vt tu sola tua propria benignitate
permotus
in tuos me familiares vltro ascriberes.
Siue enim ingenij mei debilis partus magnam pa­
troni
desiderat autoritatem: tu principum orbis
terrarum
princeps semper dignissimam principa­
tu
sapientiam præstitisti. Seu tam elatæ dedica­
tiones
solent alienas à sapientiæ studio spes olere:
lux
tanti patrocinij, tuorumque veterum in me be­
neficiorum
, atram suspicionem amouebit. Quòd
verò
ad vitam ipsius operis attinet, quam nulla
per
te velim temporum permutatione terminari:
vereor
vt id sua luce multis alijs vitali aspiciat
illa
, quæ tua studia, & res gestas omnium lin­
guis
, & litteris celebrabit æternitas. quantum
enim
tuam excelsam suspicio dignitatem, tantum
despicor
istius doni incredibilem cum illa com­
parati
humilitatem: neque id nisi diuinitus cre­
diderim
perpetuam in tuis laudibus famam ha­
biturum
. Quare illud non solum tibi diuini gre­
gis
antistiti cupio gratum accidere, cuius auto­
ritate protectum in tanta nouarum rerum post
tam
graues autores contemptione, minimo meo
cum
rubore in medium prodeat: sed ipsi diuinita­
ti
ex voluntate donum expendenti, penes quam
est
æternitas, & cui primum dicata omnia esse
oportet
: vt hi, quostuis luminibus dignaris, de