Esto figura AB, cuius termini omnis cauitas sit interior
& certum in ea punctum E, talis partis AB, figuræ qua­
lem
diximus centrum grauitatis esse possit. Dico pun­
ctum
E, esse figuræ AB, centrum grauitatis. Si enim
E
, non est, erit aliud, esto F: & iuncta EF producatur,
& sumatur in illa extra figuræ AB, terminum, quodlibet
punctum
G; & vt est FE, ad EG, ita sit alia magnitudo
K, ad figuram AB, &
ex
vi hypothesis sit pars
quædam
CD, figuræ
AB
, cuius centrum gra
uitatis
E, talis vt abla­
ta
relinquat AC, minus
magnitudine
K. Mi­
nor
igitur proportio erit
AC
, ad AB, quàm K,
ad
AB, hoc est quàm
FE, ad EG; fiat vt
AC
, ad AB, ita EF,
ad
FGH: sed F, est cen
trum grauitatis totius
AB
, & E, vnius par­
tis
CD; reliquæ igitur

partis
AC, centrum grauitatis erit H, vltra punctum G: sed
G, cadit extra terminum figuræ AC; multo igitur magis H:
Quod
est absurdum. Non igitur aliud punctum à puncto
E;
punctum igitur E, figuræ AB, erit centrum grauitatis
Quod
demonstrandum erat.