PROPOSITIO XXXVII.

Dodecaedri, & icosaedri idem est centrum gra
uitatis
, & figuræ.

Nam huiusmodi figuras habere axes, qui omnes se se
bifariam
secant; (tale autem sectionis punctum centrum est)
constat
ex talium corporum in sphæra inscriptione in de­
cimotertio Euclidis Elemento: nec non omnem pyrami­
dem
, cuius vertex est dodecaedri, vel octaedri centrum
idem
cum centro sphæræ, vt constat ex ijsdem Euclidis in­
scriptionibus;
basis autem triangulum æquilaterum, vel
pentagonum
, vna ex basibus corporum prædictorum, ha­
bere
pyramidem oppositam similem ipsi, & æqualem, cuius
latera
eius lateribus homologis sunt in directum posita,
basis autem triangulum, vel pentagonum, quale diximus;
Eadem
igitur ratione, qua vsi sumus ad demonstrandum
centrum
grauitatis, & parallelepipedi, & octaedri, propo­
situm
concluderemus.

PROPOSITIO XXXVIII.

Data qualibet figura, cuius termini omnis
cauitas sit interior, si certum in ea punctum talis
cius partis centrum grauitatis esse possit, quæ ab
ca
deficiat minori spacio quantacumque magnitu
dine
proposita; illud erit totius figuræ centrum
grauitatis
.