Sit pyramidis quadrilateram basim habentis frustum
ABCDEFGH, cuius axis KL, atque in ipso centrum
grauitatis
O. Dico axim KL, sectum esse in puncto O,
vt
proposuimus. Ductis enim AC, EG, quæ similium
sectionum
angulos æquales subtendant B, F, qui late­
ribus
homologis continentur, frusta erunt pyramidum
triangulas
bases habentium AFG, AGH: sit autem fru­
sti
AFG, axis
TP, & in eo eius
dem
frusti cen­
trum
grauitatis
M, & frusti AG
H, axis VQ, &
in
eo centrum
grauitatis
N, &
iungantur
TV,
MN, Pque Quo
niam igitur est
pyramidis
fru­
stum
, quod pro­
ponitur;
omnia

cius producta latera concurrent in vno puncto, qui est pyra­
midis
vertex: frusta igitur, in quæ diuisum est frustum pro­
positum
earum sunt pyramidum, quæ verticem habent
communem
cum pyramide, cuius est frustum propositum:
tres
igitur talium frustorum axes, vt pote segmenta axium
trium
prædictarum pyramidum in communi illo vertice
concurrent
: quilibet igitur duo trium prædictorum axium
KL, TP, VQ, erunt in eodem plano: TP, igitur, &
VQ, sunt in eodem plano. Eadem autem ratione, qua
vtebamur
de prismate K, centrum grauitatis K, basis
EH, est in linea TV, & L, basis BD, centrum grauita­
tis
est in linea Pque reliquæ igitur KL, MN, erunt in eo­
dem
plano trapezij PTVQ, seque mutuo secabunt: cum