PROPOSITIO XXX.

Omnis octaedri idem est centrum grauitatis,
& figuræ.

Esto octaedrum ABCDEF, cuius centrum G. Di­
co
G, esse centrum grauitatis octaedri ABCDEF.
Ductis enim axibus AC, BD, EF, communis eorum
sectio
erit centrum G, in quo axes bifariam secabuntur:
omnium
autem angulorum, qui ad G, bini qui que ad
verticem
sunt æquales, qui æqualibus altera alteri rectis
continentur;
similia igi­
tur
, & æqualia erunt trian
gula
, nimirum EBG,
GDF, & ECG, ipsi
GFA, & BCG, ipsi
GDA: igitur & BCE,
ipsi
ADF; pyramis igi­
tur
EBCG, similis, &
æqualis
est pyramidi A
DFG, quarum latera ho
mologa sunt indirectum
inter
se constituta; dua­
rum
igitur pyramidum

EBCG, ADFG, simul centrum grauitatis erit G.
Eadem ratione sex reliquarum pyramidum binis quibus­
que
oppositis simul sumptis centrum grauitatis erit G.
Totius igitur octaedri ABCDEF, centrum grauitatis
erit
G. Quod demonstrandum erat.