trum grauitatis duarum magnitudinum A, C, simul.
Rursus quoniam recta BD, coniungit duo centra gra­
uitatis
duarum magnitu­
dinum
B scilicet, & AC,
erit
compositæ ACB, in
recta
BD, centrum graui
tatis
: est autem illud E.
Quoniam igitur in quo
plano
est recta BD, in
eodem
sunt duo puncta
B
, E, in quo autem pla­
no
est recta BD, in eo­
dem
est recta AC, &
puncta
A, C; in quo igi­
tur
plano sunt puncta A,
C, in eodem erunt pun­
cta
B, E; quatuor igitur puncta A, B, C, E, erunt in eodem
plano;
Quod demonstr andum erat.

PROPOSITIO XXIX.

Si à cuiuslibet trianguli centro, & tribus an­
gulis
quatuor rectæ inter se parallelæ plano trian
guli insistant: tres autem magnitudines æquales
habeant
centra grauitatis in ijs tribus, quæ ad
angulos;
trium magnitudinum simul centrum
grauitatis
erit in ea, quæ ad trianguli centrum
terminatur
.

Sit triangulum ABC, cuius centrum N, à tribus au­
tem
angulis A, B, C, & centro N, insistant plano trian-