generali primi Archimedis de planis æquiponderantibus,
sed
illud idem propositum vna demonstratione in planis,
altera
præsenti in solidis demonstrauerim. Respondeo:
quia
Propositio quarta primi Archimedis, ex qua quinta
necessario
pendet, habet, si quis attendat, aliquas difficul­
tates
physicas, quæ mathematicis rationibus non facile
dissoluantur
: quæ causa igitur illum adduxit ad simile quid
demonstrandum demonstratione ad illas duas parabolas ap.
plicata in secundo suo libro planorum æquiponderantium,
quasi
qui quartæ, ac quintæ illi generali non satis acquie­
sceret; eadem me compulit ad hoc propositum duabus de­
monstrationibus
generalibus, altera de planis, altera de so­
lidis
grauibus securius demonstrandum.

PROPOSITIO XXVIII.

Quarumlibet trium magnitudinum eiusdem
generis
centra grauitatis cum centro magnitudi­
nis
ex ijs compositæ sunt in eodem plano.

Sint quælibet tres ma­
gnitudines
eiusdem gene
ris
A, B, C: quarum cen­
tra
grauitatis A, B, C. Ex
ijs
autem compositæ sit
centrum
grauitatis E. Di
co quatuor puncta A, B,
C, E, esse in eodem pla­
no
. Iungantur enim re­
ctæ
AB, BC, CA: & vt
est
A, ad C, ita sit CD,
ad
DA, & BD, iungatur:
punctum igitur D, erit cen­