Si parallelepipedum AB, cuius axis CD, sectum in
duo
parallelepipeda AE, EN, quare & axis CD, in
axes
CL, LD, parallelepipedorum AE, EN. Et sint
centra
grauitatis; F, parallelepipedi EN, & G, paral­
lelepipedi AE, & H, parallelepipedi AB, in medio cu­
iusque
axis ex antecedenti. Dico esse FH, ad HG,
vt
parallelepipedum AE, ad EN, parallelepipedum.
Iungantur enim diametri basium oppositarum, quæ per
puncta
axium D, L, G, transibunt, ADM, KLE,
NCB; iamque parallelogramma
erunt
AB, AE, EN, DB, DE,
EC, propter eas, quæ parallelas
iungunt
, & æquales: quorum bi­
na latera opposita secta erunt bi­
fariam
in punctis C, L, D, per
definitionem
axis: punctum igitur
F, in medio rectæ CL, opposi­
torum
laterum bipartitorum sectio­
nes
coniungentis, erit parallelo­
grammi
EN, centrum grauitatis.
Eadem ratione & parallelogram­

mi
AE, centrum grauitatis erit G, & H, parallelogram
mi
AB. Vt igitur parallelogrammum AE, ad paralle­
logrammum
EN, hoc est, vt basis ME, ad basim EB;
hoc
est, vt parallelogrammum MO, ad parallelogram­
mum
OB: hoc est, vt parallelepipedum AE, ad paral­
lelepipedum EN: ita erit FH, ad HG. Quod de­
monstrandum
erat.