lis æqualibus, & similibus BGC, DGE, & pyramis
BCGH, pyramidi GDEK congruet, & puncto K, pun­
ctum
H: & eadem ratione
pyramis
ABCG, pyra­
midi
DEFG. congruente
igitur
pyramide ABCG,
pyramidi
DEFG, & pun­
ctum
K, congruet puncto
H. sed H, est centrum gra
uitatis
pyramidis ABCG:
igitur
K, erit centrum gra
uitatis
pyramidis DEFG:
sed
est GK, æqualis ip­
si
GH; vtriufque igitur
pyramidis
ABCG, DE­
FG, simul centrum grauitatis erit K; Quod demonstran­
dum
erat.

PROPOSITIO XXV.

Omnis parallelepipedi centrum grauitatis est in
medio
axis.

Sit parallelepipedum ABCDEFGH, cuius axis
LM, isque sectus bifariam in puncto K. Dico K esse
centrum
grauitatis parallelepipedi ABCDEFGH.
iungantur
enim diametri AG, BH, CE, DF, quæ
omnes
necessario transibunt per punctum K, & in eo
puncto
bifariam diuidentur. Iunctis igitur BD, FH:
quoniam
triangulum EFK, simile est, & æquale trian­
gulo
CDK, propter latera circa æquales angulos ad