PROPOSITIO XXIV.

Si duarum pyramidum triangul as bases haben­
tium
æqualium, & similium inter se, tria latera
tribus
lateribus homologis fuerint in directum
constituta
, in vertice communi erit vtriusque si­
mul
centrum grauitatis.

Sint duæ pyramides similes, & æquales, quarum ver­
tex
communis G, bases autem triangula ABC, DEF.
Et sint latera homologa pyramidum in directum inter se
constituta
: vt AG, GF: & BG, GD, & CG, GE.
Dico compositi ex duabus pyramidibus ABCG, GDEF,
ita
constitut is centrum gra
uitatis
esse in puncto G.
Esto enim H, centrum gra
uitatis
pyramidis ABCG,
& ducta HGK, ponatur
GK, æqualis GH, & iun­
gantur
EK, KD, BH,
CH. Quoniam igitur est
vt
HG, ad GK, ita CG,
ad
GE, & proportio est
æqualitatis
: & angulus
HGC, æqualis angulo EG
K, erit triangulum CGH,

simile
, & æquale triangulo EGK. Similiter triangulum
BGH, trian gulo DGK; & triangulum BGC, triangu­
lo
DGE: quare & triangulum BCH, triangulo DEK.
pyramis
igitur BCGH, similis, & æqualis est pyramidi
EDGK. Congruentibus igitur inter se duobus triangu­